Actus Apostolorum*

Caput 7: 42

convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
(* Traductions européennes)

Glose

Militiae coeli.Militia coeli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam coeli nominat, cum protinus addat,sidus Dei vestri. In libro,etc. Quamvis multi sint prophetae, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebraeos unus est liber.Nunquid victimas.RAB.Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Aegyptum sunt reversi.Quaeritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quaedam obtulisse, non voluntate, sed metu poenarum? Deus autem non quae offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.